PELLE nudandi holocaustum ritus

PELLE nudandi holocaustum ritus
PELLE nudandi holocaustum ritus
occurrit, Levit. c. 1. v. 6. et nudabit pelle holocaustum et illud frustatim concidet.
Nempe post victimae iugulationem sequebatur excoriatio, et dissectio. Ut Il. α. v. 459.
———— καὶ ἔσφαζαν καὶ ἔδειραν,
Μηρού τ᾿ ἐζέταμον ————
Vide quoque Dionys. Halicarn. l. 7. et Apollonium Argonautic. l. 1. Quod tamen in holocaustis non semper observatum est, ut quae cum ipsa pelle in ignem nonnumquam coniciebantur. Unde Plut. Sympos. l. 6. Problem. 8. de tauro Bubrosti Deae oblato, Κατακόψοντες αὐτόδωρον ὁλοκαυτοῦσιν, Percussum eum cum ipsa pelle in holocaustum offerunt. Et Lucianus de SDacrificiis, Ἐπὶ πᾶσι δὴ πῦρ ἀνακαύσας, ἐπέθηκε φέρων ἀυτῆ δορᾷ τὴν αἶγα, καὶ ἀυτοῖς ἐρίοις τὸ πρόβατον, Igni post omnia accenso, capram cum ipsa pelle allatam, et ovem cum ipsis lanis imponit. Ita in Sacrificiis pro peccato, iuvenci pellis cremabatur una cum carne, sed extra castra Exod. c. 29. v. 14. Levit. c. 4. v. 11. 12. et c. 8. v. 17. ut et pellis vaccae rufae, Numer. c. 29. v. 5. At holocausti pellem servari voluit Deus et Sacerdoti dari, Levit. c. 7. v. 8. unde Sacerdotum fuit, excoriare victimas. Ita tamen, ut iis Levitae adessent, si res exigeret, 2 paralip. c. 29. v. 34. etc. 35. v. 11. etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. part. prior. l. 2. c. 33. et supra ubi de Excoriatione, ac Holocausto.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”